

Liber Genesis*
Caput 11: Versus 1
Erat autem terra labii unius,etc.[AUG., in Gen.]Dictum est superius quod filii Noe, vel filiorum ejus, distributi sunt per terras secundum linguas suas. Sed hoc per recapitulationem postea commemorat quod prius erat. Sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ita contexit, quasi de his narratio quae postea facta sunt consequatur.